- El rincón del poeta
- Relatos breves
- Libros digitales
- Trabajos de investigación
 
 
Cultura en general (museos, exposiciones, patrimonio, etc...)
Enseñanza de español y didáctica de otras lenguas
Cooperación, igualdad, dependencia, desarrollo, etc.
Publicaciones e información sobre el mundo del libro.
 
 
Publicar en Liceus
 
 
 
ESTUDIO Y CATALOGACIÓN DE LAS FUENTES DOCUMENTALES E HISTORIOGRÁFICAS DE LA CATEDRAL DE LUGO (735-1217)
Pilar Solis Parga
ISBN- 84-9714-072-9
 

15
1182, enero, 21

 Pedro Frade y su hijo Juan Pérez venden a su hijo Fernando Pérez y a su mujer Cristina Estebánez y a Pedro de Toro y su mujer Marina Dominguez un campo situado a las afueras de Lugo por el precio de ochenta sueldos andegavensis.

AHN Clero Carpeta 1325G/12

(Christus) Rectum est scribi quod non opporetat oblivisci. Unde ego Petrus Frade et filius meu Iohannis Petri tibi Fernando Petri filio meo et/ uxori tue Cristine Stefaniz et vobis Petro de Tauro et uxori vestre Marine Donici bono animo et sane voluntate facimus cartam/ vendicionis cuiusdam agri nostri que ego prefatus Petrus Frade comparavi cum uxore mea Maria Froilaz de Petro Gundulfiz et de bono ho/mine et de sorore eius Mergolesa e de canonica et conmutavi cum Ruderici Vimareiz per alius lareis meis quas ei in conmutacione istius/ dedimus qui ager est in suburbio lucensi iuxta castelum inter via que vadit per portam castelli ad agrum lalion et terra Pelagii/ Bravi in alio later et in aliis partibus dividiter et terminater in linare Pelagii Bravi et aliorum heredium et finit in via que/ vadit inter ipsum agrum et vineam Pelagii Suariz et vadit ad vineas de costa huius agri integri sic determinati ago Petrus Frade/ do vobis medietate integram cum arboribus suis et pertinenciis. Scilicet mea integra porcione et accipio a vobis LXXX solidus andeve/sium. Et ego prefatus Iohannis Petri vendo vobis prefatis Petro de Touro et uxori vestre et Fido Petri et uxore vestre de alia medieta/tocibus istius agri cum arboribus suis vendo quartam parte mea videlices integram porcione et accipio a vobis XXV solidus andegavensiu precium/ quod nobis placuit et de quo a per vos nichil remansit. A modo faciatis de eo nostro amplius/ vire remoto. Si vero quod absit et quod fieri non credimus aliquis contra hoc venire per supserit quod calumpniat fuit vobis duplet et vicario/ terre C solidus pectet et hoc scriptu inviolatur permaneat. Factum est era Mª CCª XX et quot XII kalendas februarii. Tempore regis Domni Fernandus/ Episcopi Lucensi Domni Ruderici, Maiorini Petri Froile. Sagionis Iohannis Pelaiz. Ego Petrus Frade et filius meus Fernandus roboramus et confirmat. (signo)

(1ª Columna) Petrus Pelaez canonicus confirmat/ Pelagius abbas canonicus confirmat/ Mateus Petri confirmat
(2ª Columna) Suarius Froile/ Iohannis Ivon/ Martinus Iohannis/ 

(signo)

Qui presentes fuerunt: Gundissalvus Petri testis/ Pelagius Iohannis testis/ Pelagius Calvus testis

Ego Froila Manus concedo et confirmo.
Romanus notarius Lucensis notuit.

16

1185, mayo, 1

 Sancha Pelagiu dona a Fernando Juanez la parte que posee en la iglesia de Santa Marta.

AHN Clero Carpeta 1325G/21

In dei nomine. Ego Sancia Pelagii vobis Fernando Iohanis fatio cartam donationis tocius portionis mee de ecclesia/ sancte Marte que habui ex avis meis do et concedo per multa comoda que michi fecistis habeatis vos et/ posteritas vestra vos. Siquis autem heredum meorum vel alienorum hanc meam donationem ad dirumpendum vene/rit quod non credo maledictus sit et cum Iuda in inferno dampnatur et per ausii CC solidus pectet et hanc donatio/nem meam  in violatam permaneat. Facta sub era M¦ CC¦ XXVI¦ et quot kalendas Maii. Adefonsus legion rex. Ruderici lucen/ episcopus. Maiorinus Petrus Odoarii. Saoini Petrus Iohanis. Ego sancia hanc cartam roboro et confirmo. Qui presentes fuerunt.

(1ª Columna) Fernandus Munionis presbiter testis/ Pelagius Veremudi presbiter testis/ Martinus Pelagius presbiter testis/ Iohanis Ruderici diaconus testis

Pelagius notuit

(2ª Columna) Rudericus Ruderici iudes/ Iohanis Freru/ Fernandus Munionis/ Pelagius Rudici

17

1186, junio, 6

 Maria Sueriz, que vive en el Hospital de San Silvestre, da a los eclesiásticos de Lugo para la salvación de su alma toda su heredad que está situada en Ricimundi en el término de San Roman de Ritorta.

AHN Clero Carpeta 1325G/23

Sotum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Maria/ [+- 3 riz] morans in hospitali sancti Silvestri do et concedo ecclesiam/ lucensis pro remedio anime mee et matris mee totam meam/ hereditatem quam habeo et habeo debeo in Ricimundi et in/ [+- 2 rus] sub signo sancti Romani de Ritorta cum omnibus perti/nentiis et directuris suis. Facta carta sub era Mª CCª/ XXª IIIIª et quot VIII idus Iunii. Qui presentes fuerunt Iohanis/ [+- 4] lucensis canonicorum testis. Rudericus Lupi confirmat et testis/ Gundissalvus Ruderici Porciarius testis. Fernandus Veremudi de Paprin testis/ Garsia petri presbiter dictus lucensis testis. Fernandus Petri de Rovira testis/ Petrus Fernandi Sancte Grias et Ritorta testis. Garsia Petri de Nigral testis/ Petrus Odosrii miles Sancte Marie Alte testis/ Menendus Petri dictus Sancti Vicentii de Muris testis. Signus epis/copus Rudericus. Nunio dictus Domni episcopi notuit.

(signo)
(signo)
(signo)
(signo)
(signo)

18

1192, marzo, 15

 Roman, canónigo y presbítero de Lugo, vende a Pelayo Juanez, subdiacono, una casa situada en la misma ciudad de Lugo por el precio de veinticinco sueldos andegavensis.

AHN Clero Carpeta 1325H/21

(Christus) In dei nomine. Ego Romanus presbiter lucense canonicus et notarius vobis Pelagio Iohannis subdiacono libenti animo nullo cogente facio carta venditionis cuiusdam casequa/ habeo per donacione Petri Agulie clerici subdiaconi consaguinei mei que casa est in lucense civitate in cauto canonicorum prope ecclesiam Beate Marie/ in via que vadit a prefata ecclesia ad murum civitatis inter casale matris succentoris et alia casam que iacet superius que fuit Adefonsi Garsie et fratrum eius/ et finit retro in cortina Martini Veremudi canonici cum aquaverte in ipsa cortina et cum medio panete intra vos et casam Nunonis presbiteri canonia et cum/ medio panete intra vos et casale prefatu matris succentoris et cum integro panete qui stat iuxta prefata casam Adefonsi et fratrum et sororum eius et in qua/ ego habeo quartam parte et accipio a vobis per ea XXV solidus andegavensis monete. A modo faciatis de ea tota vestram voluntatem et posteritas vestra post vos siquis/ contra hoc venit vel veneor quod calumpniatus fuit vobis duplicatum restituat et hoc scriptum inviolatum permaneat. Factum est era MªCCªXXXª et quot idus Marcii. tempore regie/ Domni Adefonsi, Episcopi Lucens Domni Ruderici, Roamni Veremudi obtinentis Burgum Novum. Ego prefatos Roamnus roboro et confirmo (signo)
Qui presentes fuerunt

(1ª Columna) Munio Pelaiz presbiter testis/ Pelagius Petri testis/ Petrus Martini testis
(2ª Columna) Iohannes Rolan presbiter canonicus/ Pelagius Sobrinus

(signo)

(3ª Columna) Petrus Brunus presbiter testis/ Nuno Pelaiz canonicus testis/ Pelagius Petri canonicus testis

Romanus lucensi notarius notuit.

19

1192, noviembre, 4

 Doña Aldara Velazquez da a los canónigos de Lugo y a los sirvientes del altar su heredad que está en san Salvador de Meusiti cerca del rio Liola.

AHN Clero Carpeta 1325H/24

Era MªCCªXXXª et quot II nonas novembris. Ego Domna Aldara/ Velasqui peccatorum meorum mole gravata confidens tam in dei pieta/te et in interccessionibus eisudem genitricis dei Beati Marie in presenciarum/ [...] et devote offero lucensibus canonicus altario Beate Marie servientibus/ [+- 4] amdam hereditatem meam quam comparavi de Gundissalvo Ruderici et de/ filius Sancii Ruderici fratris eius meis denariis que hereditas est sub aula/ Sancti salvatoris de meu siti circa rivulum et liola que hereditas fuit/ Domne Adosinde Pelaiz et accidit in divisione et porcione prefati Gu/ndissalvis Ruderici et Sancii Ruderici. Do eam totamáscilicet unam bonamáser/vicialiam directuris suis omnibus/ et pertinenciis ubicumque eam potueritis invenire per terminos suos antiquos/ et loca vobis predictis canonicis et annuatim in anniversario meo in/ octavali omniumásecorum totum fructum de ea vobis in Pitancia erogetur/ et teneat eam de vobis post mortem meam quicumque vos volueritis qui/ hoc vobis conpleat et vos meo datis eam mihi de manu vestra ut teneat de/ vobis ea in prestimonis in vita mea et annuatim reddan de ea vobis in re/cognitione viris vestri VII solidus in prefato die. Videlicet in octavali omnium/ secorum. Ad mortem vero meam vos recipiatis vobis ista hereditate vestram/ totamásicut steterit cum tota proprelatura sua et cum aliis pertinenciis suis/ omnibus et sicut superius scriptum est de ea faciatis ero perenni. Si viro aliquis/ meorum vel extraneorum quod fieri non credo contra hoc venint vel venior male/dictione omnipotentis dei et Beate marie genitricis eius cui vos secuitis incur/rat et quod sub calupnia miserit vobis duplicatum restituat et hoc scriptum inviolatum permaneat. Ego prefata Donna Aldara Velasqui roboro et confirmo.

Qui presentes fuerunt:

(1ª Columna) Domnus Iohanes Arie testis/ Cantor Donnus Iohanes testis/ Iudex Donnus Iohanes testis/ Archidiaconus Donnus Pelagius testis
(2ª Columna) Archidiaconus Donnus Iohanis testis/ Thesaurarius Donnus Iohanis testis/ Reginaldus canonicus testis/ Pelagius capellanus testis

Lucensis capitulum testis

Romanus Lucensis notarius notuit.

20

1194, mayo, 28

 Elvira Nuñez da su hijo Rodrigo Pelaez toda su heredad situada en la villa de Candoni que había comprado su marido a Pelayo Rodriguez.

 Clero Carpeta 1326A/9

Era MªCCª XXXª IIª et quot V kalendas iunii. Ego Elvira Nuniz vobis filio meo Ruderico Pelagii/ do concedo et in manu mitto tota hereditatem ipsam de villa cendoni quam ego et pater vestro/ Pelagius Ruderici quondam maritus meus comparavimus de Froila Mauro et de uxore eius Urra/cha Eriz quam hereditatem Ero ruderici pater eius ei in casamento in dote scilicet dedit./ Prefatus Donus Pelagius Ruderici maritus meus suam medietatem michi dedit pro arris meis et/ sic erat mea tota quam hereditatem totam et integram vobis do ut predictum est tali tam/ pacto quod vos detis eam domno Ruderici secundo lucensis episcopo et ecclesie beate Marie sibi conmisse/ pro inviriis quas eis fecistis. Ego vero Rudericus Pelagii bono animo et sana voluntate/ vobis prefato Ruderico lucensis episcopo et ecclesie Beate Marie vobis conmisse do iurifico et in manum/mitto totam hereditatem prefatam pro inviriis quas vobis intuli do vobis scilicet casale/ quod stat iuxta oucterium inter Lousadam et Longarelas cum tota hereditate suam et cum totis per/tinenciis suis ubicumque eam potueritis invenire in tota ipsa villa vocata villa Cendoni et/ in totis terminis eius. A modo faciatis de ea totam vestram voluntate et successores vestri/ post vos nostro dominio remoto et potestate. Si vero aliquis contra hoc venit vel venimus/ iram omnipotentis dei et beate marie genitricis eius incurrat et quod calumpniatus fuit vobis vel/ voci vestre dupicatum restituat et hoc scriptum inviolatum permaneat. Ego prefata Elvira/ Nuniz et ego Rudericus Pelaiz filius eius roboramus et confirmamus (signo)/
Qui presentes fuerunt:

(1ª Columna) Ordonius Sancii testis/ Sancius Sancii testis
Rudericus Martini testis/ Petrus Garsie testis/ Petrus Artarius testis/ Rudericus Petri testis
(2ª Columna) Sebastianus Ruderici testis/ Martinus Adefonsi testis/ Garsia Adefonsi testis/ Rudericus Adefonsi testis
(3ª Columna) Decanus Donnus Iohanis Arie confirmat/ Archidiaconus Donnus Iohanis confirmat/ Iudex Donnus Iohanis confirmat/ Thesaurarius Donnus Iohanes confirmat/ Iohanes Veremudi presbiter canonicus confirmat/ Iohanes Rolan presbiter canonicus confirmat/ Pelagius Abbas presbiter canonicus confirmat/ Plenum capitulum lucensis confirmat

Romanus Lucensis notaris notuit.

21

1195, marzo, 28

 Última voluntad de Doña Maior Pelagii de donar sus bienes a Santa María de Lugo y a otras personas.

AHN Clero 1326A/15

 Sub era Ma CCa XXXa IIIa et quot Vo kalendas aprilis. hec est ultima voluntatis mee dispositio quam/ ego Domna Maior Pelagii adhuc plenarie sensus mihi conpos et integre mentis fatio hoc modo/ inferius denotata et ordinata. Inprimis do et mando ecclesie Sancte Marie Lucensis domum meam/ integram quam habeo in eadem civitate cuius fundum ab ipsa ecclesia adquisim cum marito meo Domno/ Ramiro et eam cum ipso feci cuius etiam medietatem. Ego ipsa redem propia pecunia post mortem eius/ videlicet CCCtis solidis quos dedi Randelost et Domno Gundisalvi quibus predictus maritus meus eam pig/nori obligaverat exceptis duabus tendis contiguis domui quam emit Petrus Frenarius in publico/ vico quas do et concedo per nepoti meo Garsie Petri in vita sua sicuti pretenduntur a via publica/ usque ad inferiorem partem per mediumástelum. Do etiam hereditatem qua vocata Sala in villa sancti Iohanis de Tidimor cum omnibus directuris suis eidem Lucensis ecclesie eo scilicet tenore quod nepos meus/ Petrus Garsie teneat tam domum integram quam hereditate in vita sua et persolvat X solidos anua/tim canonicis per aniversario meo. Post mortem vero eius et pre nepotis mei Garsie Petri relinquantur abinte/gro ecclesie Sancte Marie et ecclesia sic det eas cuicumque dedent quod illi X solidi annuatimásciliter/ reddantur per remedio anime mee et filii mei Garsie Ramiriz canonicis in pitantsa. Decetero/ libere relinquo hereditate de Boinde cum directurus suis sine omni questione quam dui tenui/ in prestimonio ab eadem ecclesia et hereditatem de Carral quam dedit perfatus maritus meus per sacrilegio quia/ percusserat quendam honire in altari Beati Marie quamásilire ex tunc tenui hucusque in prestimonio et me/dietatem hereditatis de Chavin et medietatem altius medietatis quam dederunt filii Xristine de Tras/ores ecclesie Sancte Marie eidem Lucensis ecclesie. Mando etiam nepoti meo Petro Garsie ecclesiam/meam sancti Vicencii de Pias quantum ibi habeo seu habere debeo ut teneat eam in vita sua post/ mortem in suam dimittat eam lucensis ecclesie iam dicta. Do insuper et concedo ipsi nepoti meo Petro/ Garsie hereditatem de Goesteo quam cum ipso conparavi in Tidimor de Petro Martini ut/ fatiat de ea in vita et ad mortem quicumquod sibi placuit. pretea do et concedo suprino meo Garsie/ Menendi hereditatem meam de villa Eicon in Trasancos quam ganavi de Gundisalvo Menen/di avunculo suo et medietatem hereditatem de Quintana in Tidimor. Alteram medietatem dedi et do/ Pelagio Martini et uxor sue transanquine ut virat in ea usufructuario ad morte vero dimit/tatur lucensis ecclesie. Et mando quod ipse Garsias Menendi suprinus meus non habeat partem/ in hereditatem Gundisalvi Veremudi et sororis eius in villa Eicon. Do etiam et concedo Petro / Garsie nepote meo totam hereditatem meam de Quoeses in vita sua post mortem vero suam/ dimittat eam Garsie Petri per nepoti meo ut fatiat de ea in vita et ad mortem quicumquid sibi placue/rit. Mando insuper Domno meo episcopo caballum meum. Canonicis Beate Marie in pitantia VIIII/ armentsos. Martino Veremudi terre archidiacono I vaccam. Operi Sancte Marie meliores duos/ boves de meamásenara. Hospitali pauperum I asinam et I mediam terciam de centeno inpresenti et alteram mediam innovo. Iohani/ Rolan magistro meo meum pallium et I iuvenculam. Ecclesie Sancti Vicencii I bovem. Ecclesie Sancti/ Iohanis de Tidimor I terciam et mediam de centeno innovo. Garsie Petri per nepoti meo I/ iuvenculam sorori sue aliam iuvenculam. Petro Alvardam I bezerru. Mando etiam quod per IIos/ iuvencus quos ibi habeo satisfatiant Petro Castaneo et Pelagio Veremudi. Capam meam/ Guntrode Arie. Filius Sancie Petri III solidos. Eldoncie Petri et sue sorori VI denarios. Dimitto/ etiam Martino Petri hereditatemásuam quam deteneban in Carral per violentiam. Mando nepo/ti meo Fernando Menendo Moniiz nepoti meo totam meam hereditatemásancti Vicencii de Pias sine/ alio herede excepta ecclesia quam dedi Sancte Marie. De omnibus senaris meis panis vi/ndis. Mando ipsi Menendo Moniiz terciam partem. canonicis in pitantia alteram terciam. Pe/tro Garsie nepoti meo aliam terciamásalva cabaria quamásuperius mandavi. Quicumque viro contra/ hoc meum testamentum venent iram Dei omnipotentis et maledictione meamásemper incurrat./ Qui presentes fuerunt: Decanus Domnus Iohanis testis. Cantor Domnus Lupus testis. Archidiaconus Iohanis/ Ruderidi testis. Martinus Veremudi canonicus testis./ Romanus canonicus testis./ Iohanis Rolan canoni/cus et magistro eius testis. Pelagius Petri canonicus testis. Pelagius Iohanis presbiter testis. Petrus monacus/ de Matela. Iohanis Ruderici subdiaconus testis. Petris Martini laicus./

 Pelagius Sebastiani canonicus notuit./